HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT XVI: De Cyro

Post mortem Darii Medi, Cyrus monarchiam tenuit Orientis, cujus sedem posuit apud Persas; licet regnum Medorum majus esset et honorabilius, eo quod Persae eum sublimaverant in regem. Iste fuit nepos Darii ex sorore, nepos vero Astyagis ex filia. Porro Astyages unicam habuit filiam, et vidit somnium, quod de genitalibus filiae oriebatur vitis, quae totam occupabat Asiam, et accepit a conjectoribus se habiturum nepotem ex filia, qui dominus esset Asiae, et ipsum dejiceret a regno. Quod timens dedit filiam suam uxorem militi plebeio, ne filius ex ea nasceretur nobilis et potens. Praeterea filiam praegnantem ascivit, et natum ex ea filium, cuidam participi arcanorum tradidit occidendum. Qui credens regnum transiturum ad filiam suam, filium ejus veritus est occidere, et uni de pastoribus regis tradidit parvulum exponendum in nemore. Qui cum exposuisset eum, et id indicasset uxori, quae in diebus illis pepererat, supplicavit ei mulier, ut parvulum deferret ei alendum, et proprium filium pro eo exponeret. Cumque redisset pastor ad puerum, invenit Canempraebentem ei ubera, et a feris et avibus defendentem. Cumque tulisset eum ad uxorem allusit ei tanquam diu notae, vocavitque puerum Sparticum, id est catulum. Spartos enim Persica canem sonat. Qui cum esset grandiusculus, a pueris ludentibus factus est rex eorum, et contumaces et inobedientes sibi graviter affligebat. Quod graviter ferentes patres eorum, verbum detulerunt ad regem de filio pastoris. Quem cum advocasset rex, et argueret eum quod pueros plagasset, ille intrepidus se ut regem fecisse respondit. Et admiratus rex, et quaedam signa generis sui in eo esse deprehendens, ascito pastore secretius veritatem rei agnovit. Verumtamen timor ejus de nepote mitigatus est, aestimans quod verbum conjectorum de regno impletum esset in regno puerorum, et eidem cui prius commiserat occidendum, commisit alendum, non indicans tamen esse nisi pastoris filium. Filium quidem illius secretarii sui clanculo dedit patri ad comedendum, quia non obedierat ori ejus, et post id ipsum indicavit ei. Factum est autem ut Astyages traderet exercitum illi secretario, ad hostes expugnandos, ipse vero recedit in Media. Porro ille non immemor maleficii regis persuasit exercitui, ut Spartacum regem Persidis sibi eligerent, et cognominavit eum Cyrum, quod interpretatur haeres. Quasi dicat: Licet reluctetur Astyages, hic est haeres. Quo facto, timens Astyages Darium consobrinum adoptavit sibi in filium, et collecto exercitu congressus est adversus Cyrum, et fugerunt Persae. Uxores autem eorum, et matres egressae ad eos, et detectis posterioribus suis aiebant: Vultisne introire in uteros matrum, et renasci. Hoc pudore excitati Persae, acriter redierunt in hostes, et victus est Astyages. Cyrus autem magis exhibuit se illi nepotem quam victorem: nam regnum Hircanorum concessit ei. Dario vero, tanquam fratri matris suae, tradidit regnum Medorum, tamen sub certa spe revertendi ad ipsum.